monumenta.ch > Plinius > sectio 100

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 100
{LI} ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color. circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.